HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 2: De primaria mundi confusione.

#Gen. I#Daniel. III#Psal. CIII

Terra autem erat inanis et vacua, id est machina mundialis adhuc erat inutilis, et infructuosa, et vacua ornatu suo. Et tenebrae erant super faciem abyssi. Eamdem machinam quam terram dixerat, abyssum vocat pro sui confusione et obscuritate. Unde et Graecus eam chaos dixit. Quia vero dictum est, tenebrae erant, quidam dogmatizaverunt tenebras fuisse aeternas; quae jam, scilicet cum mundus fieret, erant. Alii irridentes Deum veteris testamenti, dicunt eum prius creasse tenebras quam lucem. Sed tenebrae nihil aliud sunt quam lucis absentia. Obscuritas autem quaedam aeris a Deo creata est, et dicta tenebrae. Unde et in catalogo creaturarum dictum est: Benedicite, lux et tenebrae, Domino. Et Spiritus Domini, id est Spiritus Sanctus Dominus, vel Domini voluntas, ferebatur super aquas, sicut voluntas artificis habentis prae oculis omnem materiam domus faciendae, super illam fertur, dum quid de quo facturus est disponit. Praedictam machinam aquas vocat, quasi ductilem materiam ad operandum ex ea. Ideo vero sic variantur ejus nomina, ne si unius elementi nomine tantum censeretur, illi magis putaretur accommoda. Hebraeus habet pro super ferebatur, incubabat, vel Syra lingua, fovebat, sicut avis ova. In quo etiam omne cum regimine nascentis mundi notatur initium. Hunc locum male intellexit Plato, dictum hoc putans de anima mundi. Sed dictum est de Spiritu sancto creante, de quo legitur: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur.